Jump to content

Pagina:T. Macci Plauti Comoediae, I.djvu/360

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

III. i T. MACCI PLAVTI

Cv. immo etiam porro, si uis, dicam. Lv. nil moror.

sequere hac, te apsoluam qua aduenisti gratia. 8 5 atque eccum uideo. leno, salue. Ca. di te ament. 455

Ly. quid hoc quod ad te uenio ? Ca. dicas quid uelis.

Ly. argentum accipias, cum illo mittas uirginem.

Ca. quid quod iuratus sum ? Ly. quid id refert tua,

dum argentum accipias ? Ca. qui monet quasi adiuuat. 459-60 90 sequimini. Cv. leno, caue | in te sit mora mihi. —

��ACTVS IV

IV. i Choragvs

Ch. Edepol nugatorem lepidum lepide hunc nanctust Phae-

dromus. halophantam an sycophantam magis esse dicam nescio. ornamenta quae locaui metuo ut possim recipere ; quamquam cum istoc mihi negoti nihil est : ipsi Phae- 465

dromo 5 credidi ; tamen adseruabo. sed dum hic egreditur foras commostrabo qu6 in quemque hominem facile inueniatis

loco, ne nimio opere sumat operam si quem conuentum uelit, uel uitiosum uel sine uitio, uel probum uel inprobum. qui peiiurum conuenire uolt hominem ito in comitium ; 470

10 qui mendacem et gloriosum, apud Cloacinae sacrum, dites, damnosos maritos sub basilica quaerito. ibidem erunt scorta exoleta quique stipulari solent ; symbolarum conlatores apud forum piscarium. in foro infumo boni homines atque dites ambulant ; 475

454 ted cod. 455 sqq. fmem scaenae a retractatore in brevius

contractum essc credit Goctz 461 morari mihi P E caue mihi in

te sit mora Redslob 463 halophantamne Guietus magis esse

codd. Nonii 120 : hunc magis hoc esse cod. vel mage 464 ut

Ald. : huad (S) vel haud (FZ) cod. 470 ito Gruierus : mitto cod.

�� �