Jump to content

Pagina:T. Macci Plauti Comoediae, I.djvu/364

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

IV. iii T. MACCI PLAVTI

15 nec mihi quidem libertus ullust. Ly. faci' sapientius quam pars lenonum, libertos qui habent et eos deserunt. Th. quid nunc ? Ly. quod mandasti feci, tui hon6ris gratia, tuom qui signum ad me attulisset, nuntium ne spernerem. 550 Th. stultior stulto fuisti qui is tabellis crederes.

20 Ly. quis res publica et priuata geritur, nonne is crederem ? ego abeo, tibi res solutast recte. bellator, uale. Th. quid, ualeam ? Ly. at tu aegrota aetatem, si lubet, per

me quidem. — Th. quid ego nunc faciam? quid refert me fecisse regibus 555 ut mi oboedirent, si hic me hodie umbraticus deriserit ?

iv Cappadox Therapontigonvs

Ca. Quoi homini di sunt propitii, ei non esse iratos puto.

postquam rem diuinam feci, uenit in mentem mihi,

ne tarpezita exulatum abierit, argentum ut petam,

ut ego potius comedim quam ille. Th. iusseram saluere te. 560 5 Ca. Therapontigone Platagidore, salue ; saluos quom aduenis

in Epidaurum, hic hodie apud me — numquam delinges salem.

Th. bene uocas, uerum locata res est — ut male sit tibi.

sed quid agit meum mercimonium apud te ? Ca. nil apud

me quidem,

ne facias testis, neque equidem - debeo quicquam. Th. 565

quid est? 10 Ca. quod fui iuratus, feci. Th. reddin an non uirginem,

priu' quam te huic meae machaerae 6bicio, mastigia ?

Ca. uapulare ego te uehementer iubeo : ne me territes.

illa abductast, tu auferere hinc a me, si perges mihi

548 pars latronum Dousa 549 Quid nunc (?) Goetz : Quid feci

cod. (fecisti J ' ut vid. ) , qui totum versum Lyconi dare vid. (v. r) feci

alt. del. Pylades gratiam cod. (pro gra?) 551 is del. Ussing

553 solutas cod. 554 atl aut / (et fort. P E ) aetatem in fine

versus in cod. (ii. 4) : corr. Redslob lubet Camerarius : uiuet cod.

" (v. T2, p. 75) 563 locata Flcckeisen : uocata cod. ( ? pro uocata — res est ut, etc.) 564 fort. apiid te mer. > 566 uirginem] mulierem Festus 372 568 uapula ergo te cod. Festi 375 iubeo Festus : iubebo cod-

�� �