Jump to content

Pagina:T. Macci Plauti Comoediae, I.djvu/370

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

V. iii T. MACCI PLAVTI

5 postquam nil fit, clamore hominem posco : ille in ius me

uocat ; pessume metui ne mihi hodie apud praetorem solueret. uerum amici compulerunt : reddit argentum domo. 685

nunc domum properare certumst. Th. heus tu, leno, te uolo ! Ph. et ego te uolo. Ca. at ego uos nolo ambos. Th. sta

sis ilico. 10 Ph. atque argentum propere propera uomere. Ca. quid

mecum est tibi ? aut tibi ? Th. quia ego ex te hodie faciam pilum catapul-

tarium atque ita te neruo torquebo, itidem ut catapultae solent. 690 Ph. delicatum te hodie faciam, cum catello ut accubes, ferreo ego dico. Ca. at ego uos ambo in robusto carcere 15 ut pereatis. Ph. collum opstringe, abduce istum in malam

crucem. Th. quidquid est, ipse ibit potius. Ca. pro deum atque

hominum fidem ! hocine pacto indemnatum atque intestatum me abripi ? 695

opsecro, Planesium, et te, Phaedrome, auxilium ut feras. Pl. frater, opsecro te, noli hunc condemnatum perdere. 20 bene et pudice me domi habuit. Th. hau uoluntate

id sua : Aesculapio huic habeto, quom pudica es, gratiam ; nam si is ualuisset, iam pridem quoquo posset mitteret. 700

Ph. animum aduortite (hoc), si possum hoc inter uos

componere. mitte istunc. accede huc, leno. dicam meam sententiam, 25 siquidem uoltis quod decrero facere. Th. tibi permittimus : Ca. dum quidem hercle ita iudices, ne quisquam a me

argentum auferat.

687 Th ] vel Ph. 689 aut tibi Luchs: aut tecum aut cod. : aut

tecum mihi Scyffert 695 arripi cod. 697 indemnatum Pius

700 si uoluisset P E (pro ual-) 701: hoc add. Langen

�� �