Jump to content

Pagina:T. Macci Plauti Comoediae, I.djvu/377

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

ACTVS I

Epidicvs Thesprio I. i

Ep. Heus, adulescens ! Th. quis properantem me repre-

hendit pallio ? Ep. familiaris. Th. fateor, nam odio es nimium familiariter. Ep. respice uero, Thesprio. Th. oh, Epidicumne ego conspicor ? 5 Ep. sati' recte oculis uteris. 5

Th. salue. Ep. di dent quae uelis. uenire saluom gaudeo. Th. quid ceterum ? Ep. quod

eo adsolet : cena tibi dabitur. Th. spondeo — Ep. quid? Th. me

accepturum, si dabis. Ep. quid 9 a tii agis ? ut uales ? Th. ex-

9 b emplum adesse intellego. Ep. eugae !

10 corpulentior uidere atque habitior. Th. huic gratia. 10

Ep. quam quidem te iam diu n a perdidisse oportuit.

Th. minu' iam furtificus sum quam antehac. Ep. quid

ita ? Th. rapio propalam. Ep. di inmortales te infelicent, ut tu es gradibus grandibus ! nam ut apud portum te conspexi, curriculo occepi sequi : 15 uix adipiscendi potestas modo fuit. Th. scurra es. Ep. scio *5 te esse equidem hominem militarem. Th. audacter quam

uis dicito. Ep. quid agis ? perpetuen ualuisti ? Th. uarie. Ep. qui

uarie ualent, capreaginum hominum non placet mihi neque pantheri-

num genus.

1 prehendit P 5 satis om. P propter laceratam archetypi pagi-

nam (cf. ad v. 19) certe P (pro recte, ut in Cas. 260*) 7 qu°d

eo ads. Thesprioni continuat A o a uelis P 10 habitior Donatus

Enn. 2, 2, 11, Paulus 102 locum non indicans, corp. gloss. lat. 5, 72 : abilior A : agilior P 13 te om. P vix is A (cf. ad Curc. 611)

14 curculio P 16 quidem P 17 ais J

�� �