Pagina:T. Macci Plauti Comoediae, I.djvu/416

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

PROLOGVS

Salutem primum iam a principio propitiam

mihi atque uobis, spectatores, nuntio.

adporto uobis Plautum — lingua, non manu :

quaeso ut benignis accipiatis auribus. 5 nunc argumentum accipite atque animum aduortite ; 5

quam potero in uerba conferam paucissuma. atque hoc poetae faciunt in comoediis :

omnis res gestas esse Athenis autumant,

quo fllud uobis graecum uideatur magis ; 10 ego nusquam dicam nisi ubi factum dicitur. 10

atque adeo hoc argumentum graecissat, tamen

non atticissat, uerum sicilicissitat.

thuic argumento antelogium hoc fuitt ;

nunc argumentum uobis demensum dabo, 15 non modio neque trimodio, uerum ipso horreo : 15

tantum ad narrandum argumentum adest benignitas. mercator. quidam fuit Syracusis senex,

ei sunt nati filii gemini duo,

ita forma simili puerei uti mater sua 20 non internosse posset quae mammam dabat, 20

neque adeo mater ipsa quae illos pepererat,

(ut quidem ille dixit mihi qui pueros uiderat :

ego illds non uidi, ne quis uostrum censeat).

postquam iam pueri septuennes sunt, pater 25 onerauit nauim magnam multis mercibus ; 25

imponit geminum alterum in nauim pater,

8 omnes Ital. 9 uobis illud Pylades 13 (igitur) argu-

mento Bergk fuit (interim) Schoell (ex Auson, ep. 16 praef) : fort.

(fini) fuit 16 tanta Ital. 26 geminorum Hermann

�� �