Pagina:T. Macci Plauti Comoediae, I.djvu/429

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

MENAECHMl II. ii

300 qui amicam habes eram meam hanc Erotium ?

Men. neque hercle ego habeo neque te quis homo sis scio.

Cy. non scis quis ego sim, qui tibi saepissume

cyathisso apud nos, quando potas? Mes. ei mihi, 30

quom nihil est qui illic homini dimminuam caput ! 305 Men. tun cyathissare mihi soles, qui ante hunc diem

Epidamnum numquam uidi neque ueni ? Cy. negas ?

Men. nego hercle uero. Cy. non tu in illisce aedibus

habitas ? Men. di illos homines qui illi[c] habitant perduint ! 35

Cy. insanit hicquidem, qui ipse male dicit sibi. 310 audin, Menaechme? Men. quid uis? Cy. si me consulas,

nummum illum quem mihi dudum pollicitu's dare

(nam tu quidem hercle certo non sanu's satis,

Menaechme, qui nunc ipsus male dicas tibi) 4°

314-5 iubeas, si sapias, porculum adferri tibi.

Mes. eu hercle hominem multum et odiosum mihi !

Cy. solet iocari saepe mecum illoc modo.

quam uis ridiculus est, ubi uxor non adest.

quid ais tu ? quid ais, inquam. satin hoc quod uides 45

320 tribu' uobis opsonatumst, an opsono amplius,

tibi et parasito et mulieri ? Men. quas [tu] mulieres,

quos tu parasitos loquere ? Mes. quod te urget scelus

qui huic sis molestus ? Cy. quid tibi mecum est rei ?

ego te non noui : cum hoc quem noui fabulor. 5°

325 Mes. non edepol tii homo sanus es, certo scio.

Cy. iam ergo haec madebunt faxo, nil morabitur.

proin tu ne quo abeas longius ab aedibus.

300 habeas P 301 ego om. P qui A, sed cf. Seyffert (Berl.

Phil. Woch. 13, 279) 303-42 dcestA 303 totas cod. {corr. B 2 )

305 Tunc cod. (corr. in B) 308 habes Seyffert, rhythmo consulens

que cod. (corr. B 2 ) 309 quidem Bentley : equidem cod. ipse Ital. : id se cod. (D pro P) : vel ipsus 316 eu Camerarius : tu cod (T pro

E; vi. 1) vix hercule 319 quid ais i. Goldbacher (Wien. Stud. 19, 117) : qui uis i. cod. : quid uis i. Ital. quid ais tu ? Men. Quid uis, inquam Cy. (Cy. add. Ital.) Bothe 321 tu del. Pylades 322

paratitos cod. 327 ab (hisce) Brix, nam Iongius suspectum

plavt. 1 26

�� �