Pagina:T. Macci Plauti Comoediae, I.djvu/442

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est


IV. ii T. MACCI PLAVTI

ubi primum est licitum ilico 599

35 properaui abire de foro.

iratast, credo, nunc mihi ; 600

placabit palla quam dedi, quam hodie uxori apstuli atque detuli huic Erotio. 601

Pe. quid ais? Ma. uiro me malo male nuptam. Pe.

satin audis quae illic loquitur?

40 Ma. sati'. Men. si sapiam, hinc intro abeam, ubi mi

bene sit. Pe. mane : male erit potius.

Ma. ne illam ecastor faenerato apstulisti. Pe. sic datur.

Ma. clanculum te istaec fiagitia facere censebas pote ? 605

Men. quid illuc est, uxor, negoti? Ma. men rogas?

Men. uin hunc rogem ? Ma. aufer hinc palpationes. Pe. perge tu. Men. quid tu

mihi 45 tristis es ? Ma. te scire oportet. Pe. scit sed dissimulat

malus. Men. quid negotist ? Ma. pallam — Men. pallam ? Ma. quidam pallam — Pe. quid paues? Men. nil equidem paueo. Pe. nisi unum : palla pallorem 610

incutit. at tu ne clam me comesses prandium. perge in uirum. Men. non taces? Pe. non hercle uero taceo. nutat ne

loquar. 50 Men. non hercle egoquidem usquam quicquam nuto neque

nicto tibi. Ma. ne ego ecastor mulier misera. Men. qui tu misera es ?

mi expedi. Pe. nihil hoc confidentius : quin quae uides ea pernegat. 615

599 licitum est (-umst) Guietus 6oo a placebit P CD 601 hodie om. B huic detuli cod. : trai. Ritschl : fort. h. detetuli 602 statin cod. (corr. B 2 ) 604 mecastor cod. 605 potis Lindemann :

potesse cod. (c/. Epid. 227 potesse pro potis vel pote) . 608 Tris

cod. (corr. B 2 ) sit se diss. cod. 609 quid paues matronae continnant alii 610 paueo B 2 : paulo cod. (pro pauio) totum versum

Menaechmo dant alii 614 post v. 619 Kiessling quid Pareus

615 quinque cod. : qui quae B 2 vel pernegat \ (interrogative)

�� �