Pagina:T. Macci Plauti Comoediae, I.djvu/444

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

IV. ii T. MACCI PLAVTI

et negabas me nouisse, peregrinum aibas esse te ?

Men. quin ut dudum diuorti aps te, redeo nunc demum 635

domum.

Pe. noui ego te. non mihi censebas esse qui te ulciscerer.

omnia hercle uxori dixi. Men. quiddixisti? Pe. nescio,

75 eam ipsus [i] roga. Men. quid hoc est, uxor? quidnam

hic narrauit tibi ? quid id est? quid taces? quin dicis quid sit? Ma. quasi

tu nescias. palla mihi est domo surrupta. Men. palla surrupta est tibi ? 639* Ma. me rogas ? Men. pol hau rogem te si sciam. Pe. 640

o hominem malum, ut dissimulat ! non potes celare : rem nouit probe. 80 omnia hercle ego edictaui. Men. quid id est ? Ma.

quando nil pudet neque uis tua uoluntate ipse profiteri, audi atque ades. et quid iristis (sim) et quid hic mihi dixerit faxo scias. palla mihi est domo surrupta. Men. palla surruptast mihi? 645 Pe. uiden ut (te) scelestus captat ? huic surruptast, non tibi. 85 nam profecto tibi ourrupta si esset — salua non foret.

Men. nil mihi tecum est. sed tu quid ais? Ma. palla,

inquam, periit domo. Men. quis 'eam surrupuit? Ma. pol istuc ille scit qui

illam apstulit. Men. quis is homo est ? Ma. Menaechmus quidam. 650

Men. edepol factum nequiter.

quis is Menaechmust? Ma. tu istic, inquam. Men.

egone ? Ma. tu. Men. quis arguit ?

638 eam plus (B l ) vel eampsus ei (v. 3) (P 00 ) cod. (corr. B 3 ) 639* secl. edd. (r/. 645) fort. recte, nam potest versus hic idcirco adscriptus ut vv. 640-5 omittcrentur veri versus locurn usurpavisse 641 nouit

Acidalius : noui cod. 643 audiat qui cod. (corr. B' 1 ) 644 sim

add. Pylades, Lambinus 645 mihi qv-dam ap. Lambinum : tibi

cod. 646 uident cod. (corr. B 2 ) te add. Lambinus captat

Camerarius : capiat cod. 647 non] nunc Camerarius 650

is Brix : hic cod.

�� �