Jump to content

Pagina:T. Macci Plauti Comoediae, I.djvu/451

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

MENAECHMI V. ii

Ma. atque ibi potat. Se. tua quidem ille caussa potabit

minus, si illic siue alibi lubebit ? quae haec, malum, inpudentiast ? una opera prohibere ad cenam ne promittat postules 795 neu quemquam accipiat alienum apud se. seruirin tibi 45

postulas uiros ? dare una 6pera pensum postules, inter ancillas sedere iubeas, lanam carere. Ma. non equidem mihi te aduocatum, pater, adduxi, sed

uiro. hinc stas, illim caussam dicis. Se. si ille quid deliquerit, 800 multo tanta illum accusabo quam te accusaui amplius. 5°

quando te auratam et uestitam bene habet, ancillas, penum recte praehibet, melius sanam est, mulier, mentem sumere. Ma. at ille suppilat mihi aurum et pallas ex arcis domo, me despoliat, mea ornamenta clam ad meretrices degerit. 805 Se. male facit, si istuc facit ; si non facit, tu male facis 55

quae insontem insimules. Ma. quin etiam nunc habet

pallam, pater, (et) spinter, quod ad hanc detulerat, nunc, quia resciui,

refert. Se. iam ego ex hoc, ut factumst, scibo. (ibo) ad hominem

atque (ad)loquar. dic mihi istuc, Menaechme, quod uos dissertatis, ut sciam. 810 quid tu tristis es ? quid illa autem irata aps te destitit ? 60

Men. quisquis es, quidquid tibi nomen est, senex, summum

Iouem

793 si Bothe : siue coci. (i. 9) vel illi 795 se Acidalius : te

cod. 797 carere Varro de L. L. 7, 54 : carpere cod. 798 mihi

te B 2 : mittit cod. 800 tanto Ital. (sed cf. adv. 680) 801

ancillas penum Ital. : anpillaspen cod. 802 samnam cod. 803

pallam B 2 domo Gulielmius : modo cod. 804 clam Acidahus :

tiam ut vid. cod. tiam [me] ad me. P CD 807 et add. Ital.

808 sibo cod. (corr. B 2 ) v. 9) ibo add. Camerarius adquem

(atque B-) loquar cod. : corr. Saracenus 809 quid Boxhorn 810

illam B iratam cod. destitit Dousa : destitus ut vtd. cod. (de-

stituis B, dedistitus P 00 )

�� �