Pagina:T. Macci Plauti Comoediae, I.djvu/455

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

MENAECHMI V. ii

870 sed quis hic est qui me capillo hinc de curru deripit ? imperium tuom demutat atque edictum Apollinis.

Se. eu hercle morbum acrem ac durum ! * * * 12 °

  • * * di, uostram fidem !

873* uel hic qui insanit quam ualuit paullo prius !

ei derepente tantus morbus incidit. 875 eibo atque accersam medicum iam quantum potest. —

MenaechmvsII Senex iii

Men. Iamne isti abierunt, quaeso, ex conspectu meo, qui me ui cogunt ut ualidus insaniam ? quid cesso abire ad nauem dum saluo licet ? 879-80 uosque omnis quaeso, si senex reuenerit,

ni me indicetis qua platea hinc aufugerim. — 5

Se. lumbi sedendo, dculi spectando dolent, manendo medicum dum se ex opere recipiat. odiosus tandem uix ab aegrotis uenit, 885 ait se dbligasse crus fractum Aesculapio,

Apollini autem bracchium. nunc cogito 10

utrum me dicam ducere medicum an fabrum. atque eccum incedit. moue formicinum gradum.

Medicvs Senex iv

Med. Quid esse illi morbi dixeras ? narra, senex. 890 num laruatust aut cerritus ? fac sciam.

num eum ueternus aut aqua intercus tenet ?

Se. quin ea te caussa duco ut id dicas mihi

atque illum ut sanum facias. Med. perfacile id quidemst, 5

sanum futurum, mea ego id promitto fide.

871 atque dictum cod. 872 laatnam indic. Schoell. Neque eu

hercle neque eu hercl' placent 877 ualidus vix ferendum ut ualens Brix : fort. ualidusuti uesaniam Bothe (cf v. 921) post hunc

versum lacunam indic. Ritschl 882 spectando Ausonius Lud.

Sept. Sap. 131 : exspectando cod. (v. 9, p. 70) 889 esset cod.

890 laruatus cod. vel laruatus aut cerritust 891 uetenus cod.

(corr. B 2 ) 893 quideast cod. ut vid. (A pro M) (corr. B*) 894

eco cod. (C pro G ; vi. 1)

�� �