Jump to content

Pagina:T. Macci Plauti Comoediae, I.djvu/464

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

V. viii T. MACCI PLAVTI

postquam aduorsum mi imperaui ut huc uenires? Mes.

quin modo erupui, homines qui ferebant te sublimem quattuor, apud hasce aedis. tu clamabas deum fidem atque hominum

omnium, 5 quom ego accurro teque eripio ui, pugnando, ingratiis. ob eam rem, quia te seruaui, me amisisti liberum. 1055

quom argentum dixi me petere et uasa, tu quantum potest praecucurristi obuiam, ut quae fecisti infitias cas. Men. liberum ego te iussi abire ? Mes. certo. Men. quin

certissumumst 10 mepte potius fieri seruom quam te umquam emittam manu.

ix MenaechmvsI Messenio

Menaechmvs II

Men. 1 Si uoltis per oculos iurare, nihilo hercle ea caussa 1060

magis facietis ut ego hodie apstulerim pallam et spinter, pes-

sumae.

Mes. pro di inmortales ! quid ego uideo ? Men. 2 quid

uides ? Mes. speculum tuom.

Men. 2 quid negoti est ? Mes. tuast imago. tam consimi-

lest quam potest. 5 Men. 2 pol profecto haud est dissimilis, meam quom formam

noscito. Men. 1 o adulescens, salue, qui me seruauisti, quisquis es. 1065 Mes. adulescens, quaeso hercle eloquere tuom mihi nomen,

nisi piget. Men. 1 non edepol ita promeruisti de me ut pigeat quae uelis

1052 quom Ritschl te fer. cod. : trai. Gmterus sublimem P CI> 1054 ui pugnando Camerarius: [uel] inpugnando (B) (iv. 3) w/oppug- nando (P CD ) cod. 1058 quin Saracemts : cui cod. 1061 vel

uti (hinc) hodie Ritschl 1063 tuast Ital. : tumst cod. (M pro

A) consiliaest (consimilis est B 2 )- quam P, ut vid. : consimiles (i. e. -le's) quantum A, ut vid. 1064 quom Acidalius: quam cod.

1066-1131 <&«/^4 1066 eloquere Fleckeisen : loquere cod piger

corr. piget cod. ut vid. 1067 medepol cod. (corr. B' 2 )

�� �