ACTVS I
Charinvs I. i
Ch. Duas res simul nunc agere decretumst mihi :
et argumentum et meos amores eloquar.
non ego item facio ut alios in comoediis
(ui) uidi amoris facere, qui aut Nocti aut Dii 5 aut Soli aut Lunae miserias narrant suas : 5
quos pol ego credo | humanas querimonias
non tanti facere, quid uelint, quid non uelint ;
uobis narrabo potius meas nunc miserias.
graece haec uocatur Emporos Philemonis, 10 eadem Latine Mercator Macci Titi. 10
pater ad mercatum hinc me meus misit Rhodum ;
biennium iam factum est postquam abii domo.
ibi amare occepi forma eximia mulierem.
sed ea[m] ut sim implicitus dicam, si operaest auribus 15 atque aduortendum ad animum adest benignitas. 15
et hoc parum hercle more amatorum institi,
tper mea perconatus sum uos sumque inde exilicot
nam amorem haec cuncta uitia sectari solent,
cura, aegritudo nimiaque elegantia, 20 haec non modo illum qui amat sed quemque attigit 20
3 item Muretus : idem cod. 4 ui add. Ussing quia aut B
5 m. au narras B 6 edepol Ritschl humanas Camerarius : huma- nis cod. 7 q. u. q. n. u. Camerarius, neque aliter cod. ut vid. (quid. u. [aut] quid n. u. P CD , quod [uelin] uelintque non u. B) 9, 10
secl. Osann 10 Macci Titi Ritschl : mactici (B) vel mattici (P CD )
cod. (iii. 3) 11 hinc .Pws: hic cod. rhodus cod. 13 ibi
Gruterns : abii cod. (v. 4) 14 sed eam simplicitus dicam Nonius
176, testans adverbium simplicitus ea Lambinus : eam cod. 15
aduortendum ad Acidalius : aduortendam ut cod. (v. 3) 16 hercle
Ritschl: esse cod. amatorum Acidalius: matorum (maiorum P CD ) cod. (c/. mori pro amori 62) 17 me P CD uos sumque] orsusque
Leo fort. mea (del. per) praeconatus peruorsum i. e. (Journ. Phil. 26, 292)
�� �