Jump to content

Pagina:T. Macci Plauti Comoediae, I.djvu/48

E Wikisource
Haec pagina emendata est

eam seditionem illi in tranquillum conferet.
nunc de Alcumena dudum quo dixi minus,[1]
hodie illa pariet filios geminos duos: 480
alter decumo post mense nascetur puer
quam seminatus<t>, alter mense septumo;
eorum Amphitruonis alter est, alter Iouis:
uerum minori puero maior est pater,
minor maiori. iamne hoc scitis quid siet? 485
sed Alcumenai huius honoris gratia
pater curauit uno ut fetu fieret,
uno ut labore apsoluat aerumnas duas[2]
et ne in suspicione ponatur stupri[3]
et clandestina ut celetur consuetio.[4] 490
quamquam, ut iam dudum dixi, resciscet tamen
Amphitruo rem omnem. quid igitur? nemo id probro
profecto ducet Alcumenae; nam deum
non par uidetur facere, delictum suom
suamque ut culpam expetere in mortalem ut sinat.[5] 495
orationem comprimam: crepuit foris.
Amphitruo subditiuos eccum exit foras
cum | Alcumena — úxore usuraria.[6]

Ivppiter   Alcvmena   Mercvrivs

 iii

Iv. Bene uale, Alcumena, cura rem communem, quod facis;
atque imperce quaeso: menses iam tibi esse actos uides.[7] 500
mihi necesse est ire hinc; uerum quod erit natum tollito.
Al. Quid istuc est, mi uir, negoti quod tu tam subito domo
abeas? Iv. edepol hau quod tui me neque domi distaedeat;
sed ubi summus imperator non adest ad exercitum,

  1. 479 quod cod.
  2. 488 uno 1. absoluet Goetz, Schoell (cf. Nonius 57)
  3. 489 Ut Goetz, Schoell
  4. 490 consuetio Scioppius ex Paul. Fest. 61 ‘consuetionem Plautus pro consuetudine dixit’ : consuetudo codd. Donati Adelph. 4. 5. 32 : suspicio cod. (v, p. 80)
  5. 495 sua si quid culpa codd. Nonii 301
  6. 498 <una> ux. Pradel
  7. 500 atque imperce Camerarius : at quin perge cod.