Pagina:T. Macci Plauti Comoediae, I.djvu/482

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

I. ii T. MACCI PLAVTI

si illam matri meae (me) emisse dicam ; post autem mihi scelu' uidetur me parenti proloqui mendacium. neque ille credet neque credibile est forma eximia mulierem 210 100 eam me emisse ancillam matri. Ac. non taces, stultissume? credet hercle, nam credebat iam mihi. Ch. metuo miser, ne patrem prehendat ut sit gesta res suspicio. hoc quod te rogo responde, (quaeso). Ac. quaeso, quid

rogas ? Ch. nvim esse amicam suspicari uisus est ? Ac. non uisus est. 215 105 quin quidque ut dicebam mihi credebat. Ch. uerum, ut

tibi quidem uisus est. Ac. non, sed credebat. Ch. uae mihi misero,

nullu' sum ! sed quid ego hic in lamentando pereo, ad nauim non eo ? sequere. Ac. si istac ibis, commodum obuiam uenies

patri ; postea aspicit te timidum esse atque exanimatum : ilico 220 1 10 retinebit, rogitabit unde illam emeris, quanti emeris :

timidum temptabit te. Ch. hac ibo potius. iam censes

patrem abiisse a portu ? Ac. quin ea ego huc praecucurri gratia, ne te opprimeret inprudentem atque electaret. Ch. op-

tume. —

ACTVS II

II. i Demipho

De. Miris modis di ludos faciunt hominibus 225

mirisque exemplis somnia in somnis danunt. uelut ego nocte hac quae praeteriit proxuma

208 me add. Atidalius 211 me] meae Loman 214 quaeso

v add. Ritschl 220 postquam Ital. aspicite B : aspiciet te Ital.

223 quin ea Camerarius : quine (qyin P cv ) cod. 226 danunt

Pylades : danant ut vid. cod. (clamant B (cl pro d ; vi. 1), donant P CD )

�� �