Jump to content

Pagina:T. Macci Plauti Comoediae, I.djvu/490

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

II. iii T. MACCI PLAVTI

65 ea caussa equidem illam emi dono quam darem matri meae. 400 De. ne duas neu te aduexisse dixeris. Ch. di me adiuuant. 401-2 De. labefacto paullatim. uerum quod praeterii dicere, neque illa matrem satis honeste tuam sequi poterit comes neque sinam. Ch. qui uero? De. quia illa forma matrem 405

familias

70 flagitium sit sei sequatur ; quando incedat per uias, contemplent, conspiciant omnes, nutent, nictent, sibilent, uellicent, uocent, molesti sint ; occentent ostium : impleantur elegeorum meae fores carbonibus. atque, ut nunc sunt maledicentes homines, uxori meae 410

75 mihique obiectent lenocinium facere. nam quid eost opus ? Ch. hercle qui tu recte dicis et tibi | adsentior. sed quid illa nunc fiet ? De. recte. ego emero matri tuae ancillam uiraginem aliquam non malam, forma mala, ut matrem addecet familias, aut Syram aut Aegyptiam : 415

80 ea molet, coquet, conficiet pensum, pinsetur fiagro,

neque propter eam quicquam eueniet nostris foribus fiagiti. Ch. quid si igitur reddatur illi unde empta est? De.

minime gentium. Ch. dixit se redhibere si non placeat. De. nihil istoc

opust : litigari nolo ego usquam, tuam autem accusari fidem ; 420

85 multo edepol, si quid faciendumst, facere damni mauolo quam opprobramentum aut flagitium muliebre ecferri domo. me tibi illam posse opinor luculente uendere. Ch. dum quidem hercle ne minoris uendas quam ego emi, 4 2 4~5

pater. De. tace modo : senex est quidam qui illam mandauit mihi

401-2 di me ad. Dcmiphoni continuat Spengel 407-23 perpanca

in versibus extremis servavit A 409 meae fores carbonibus ele-

georum P, A n. I. : trai. Bothe 411 obicient B 412 dices B

(adeo) adse. Mucller (Rhein. Mus. 54, 394), A n. I. 413 vel illac

420 usquam Boxhorn : uos quam P, A n. I. 422 exfieri Abraham

423 vel opino 424-56 deest A~ 426 illam] ancillam Bo.xhom

(hanc illam in archetypo ?) : aliquam Ritschl

�� �