Jump to content

Pagina:T. Macci Plauti Comoediae, I.djvu/493

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

MERCATOR II. iii

De. ibo ad portum. ne hic resciscat cauto opust : non

ipse emam, sed Lysimacho amico mandabo. is se ad portum deixerat ire dudum. me moror quom heic asto. — Ch. nullus sum, 130

occidi. Charinvs Evtychvs iv

Ch. Pentheum diripuisse aiiunt Bacchas : nugas maxumas 470 fuisse credo, praeut quo pacto ego diuorsus distrahor.

qur ego ueiuo ? qur non morior ? quid mihist in uita boni ? certumst, ibo ad medicum atque ibi me toxico morti dabo, quando id mi adimitur qua caussa uitam cupio uiuere. 5

Ev. mane, mane opsecro, Charine. Ch. qui me reuocat?

Ev. Eutychus, 475 tuos amicus et sodalis, simul uicinus proxumus.

Ch. non tu scis quantum malarum rerum sustineam. Ev.

scio; omnia ego istaec auscultaui ab ostio, omnem rem scio. Ch. quid id est quod scis ? Ev. tuo' pater uolt uendere— 10

Ch. omnem rem tenes. Ev. tuam amicam. Ch. nimium multum scis. Ev. tueis

ingratieis.

480 Ch. plurumum tu scis. sed qui scis esse amicam illam meam ?

Ev. tute heri ipsus mihi narrasti. Ch. satine ut oblitus fui

tibi me narrauisse ? Ev. hau mirumst factum. Ch. te nunc

consulo. responde : quo leto censes me ut peream potissumum ? 15

Ev. non taces ? caue tu istuc deixis. Ch. quid ueis me

igitur deicere ?

485 Ev. uin patri sublinere pulchre me os tuo ? Ch. sane uolo.

Ev. uisne eam ad portum — Ch. qui potius quam uoles?

Ev. atque eximam

466 [et] (Iproat) ne P 4-]iergoA 474quis^4 475 simul]

et A 480 sceis A (bis) meam esse amicam illam A 482

mirum factumst P (cf. ad v. 330) 483 censes me ut peream sus-

pectum: censes interimam Mueller (Rliein. Mus. 54, 395) 486 quin^4

PLAVT. I 30

�� �