Jump to content

Pagina:T. Macci Plauti Comoediae, I.djvu/502

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

III. iv T. MACCI PLAVTI

quanto te satiust rus aliquo abire, ibi esse, ibi uiuere

adeo dum illius te cupiditas atque amor missum facit ?

Ch. iam dixisti? Ev. dixi. Ch. frustra dixti. hoc mihi

certissumumst.

eo domum, patrem atque matrem ut meos salutem, postea 75 clam patrem patria hac ecfugiam aut aliquid capiam consili. — 660

Ev. ut corripuit se repente atque abiit ! heu misero mihi !

si ille abierit, mea factum omnes dicent esse ignauia.

certumst praeconum iubere iam quantum est conducier,

qui illam inuestigent, qui inueniant. post ad praetorem ilico 80 ibo, orabo ut conquistores det mi in uicis omnibus ; 665

nam mihi nil relicti quicquam aliud iam esse intellego. — «?

��ACTVS IV

IV. i Dorippa Syra

Do. Quoniam a uiro ad me rus aduenit nuntius rus non iturum, feci ego ingenium meum, reueni, ut illum persequar qui me fugit. sed anum non uideo consequi nostram Syram. 670

5 atque eccam incedit tandem. quin is ocius ?

Sy. nequeo mecastor, tantum hoc onerist quod fero. Do. quid oneris ? Sy. annos octoginta et quattuor ; et eodem accedit seruitus, sudor, sitis : simul haec quae porto deprimunt. Do. aliquid cedo 675 10 tqui hanc uicini nostri aram augeam.t

da sane hanc uirgam lauri. abi tu intro. Sy. eo. —

Do. Apollo, quaeso te ut des pacem propitius,

salutem et sanitatem nostrae familiae,

meoque ut parcas gnato pace propitius. 680

s 661 hei (ei) Ritschl 666 relicui Angclius 668 flexi Ussing

671 incedit eccam coci. : trai. Camerarins 672 vel onerest 676

(rite) ar. Ussing augeam Merula : augeram cod. 677 abi]

abite Goets, ne versus hiet 680 pace] parce P CD

�� �