IV. iii T. MACCI PLAVTI
Ly. perii hercle ! rure iam rediit uxor mea : 705
uidisse credo mulierem (illam) in aedibus.
sed quae loquatur exaudire hinc non queo.
accedam propius. Do. uae miserae mi ! Ly. immo mihi. 10 Do. disperii ! Ly. equidem hercle oppido perii miser !
uidit. ut te omnes, Demipho, di perduint ! 7 l °
Do. pol hoc est ire quod rus meu' uir noluit.
Ly. quid nunc ego faciam nisi uti adeam atque adloquar ?
iubet saluere suo' uir uxorem suam. 15 urbani fiunt rustici? Do. pudicius
faciunt quam illi qui non fiunt rustici. 7*5
Ly. num quid delinquont rustici ? Do. ecastor minus
quam urbani et multo minu' mali quaerunt sibi.
Ly. quid autem urbani deliquerunt ? dic mihi, 20 cupio hercle scire. Do. sed tu me temptas sciens.
quoia illa mulier intust ? Ly. uidistine eam ? 7 2 °
Do. uidi. Ly. quoia ea sit rogitas ? Do. resciscam tamen.
Ly. uin dicam quoiast ? illa — illa edepol — uae mihi !
nescio quid dicam. Do. haeres. Ly. hau uidi magis. 25 Do. quin dicis ? Ly. quin si liceat — Do. dictum oportuit.
Ly. non possum, ita instas ; urges quasi pro noxio. 7 2 5
Do. scio, inn6xiu's. Ly. audacter quamuis dicito.
Do. dice igitur. Ly. dicam. 'Do. atqui dicundum est
tamen.
Ly. illast — etiam uis nomen dicam ? Do. nihil agis, 30 manufesto teneo in noxia. Ly. qua noxia?
istaquidem illa est. Do. quae illa est? Ly. illa — Do. 730
tiohiat
Ly. iam — si nihil usus esset, iam non dicerem.
706 illam add. Ritschl 707 queo Pylades: quo cod. (vii. 1) 708 mis. mihi cod. 714-51 fere nihil A 715 illi] urbani Goetz,
cni quam | illi displicet 719 post 721 : trai. Bothe 725 vel
sic distingue instas, urges 727 at quid B dicam, (at) — Do.
atqui Seyffert 729 innoxia [es] cod. : es del. Dousa qua (in)
Abraliam 730 vel illaec
�� �