Jump to content

Pagina:T. Macci Plauti Comoediae, I.djvu/507

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

MERCATOR IV. iv

ut ueniat ad me iam semul tecum. — Sv. eo. —

Ly. nescis negoti quid sit, uxor, opsecro. 790 concepteis uerbeis iam iusiurandum dabo 50

me numquam quicquam cum illa — iamne abiit Syra ?

perii hercle ! ecce autem haec abiit. uae misero mihi !

at te, uicine, di deaeque perduint,

cum tua amfca cumque amationibus ! 795 suspicione impleuit me indignissume, 55

conciuit hostis domi : uxor acerrumast.

ibo ad forum atque Demiphoni haec eloquar,

me istanc capillo protracturum esse in uiam,

nisi hinc abducit quo uolt ex hisce aedibus. 800 uxor, heus uxor ! quamquam tu irata es mihi, 60

iubeas, si sapias, haec (hinc) intro auferrier :

eadem licebit mox cenare rectius. —

Syra Evtychvs v

Sy. Era quo me misit, ad patrem, non est domi :

rus abiisse aibant. nunc domum renuntio. 805 Ev. defessus sum urbem totam peruenarier :

nihil inuestigo quicquam de illa muliere.

sed mater rure rediit, nam uideo Syram ■ 5

astare ante aedis. Syra ! Sy. quis est qui me uocat ?

Ev. erus atque alumnus tuo' sum. Sy. salue, alumnule. 810 Ev. iam mater rure rediit? responde mihi.

Sy. cum quidem salute familiai maxuma.

Ev. quid istuc negotist ? Sy. tuo' pater bellissumus 10

amicam adduxit intro in aedis. Ev. quo modo ?

Sy. adueniens mater rure eam offendit domi. 815 Ev. pol hau censebam istarum esse operarum patrem.

etiam nunc mulier intust ? Sy. etiam. Ev. sequere me. —

788 simitu Ritschl A n. /.), cui displicct hiatns tecum | eo 789

neseeis A 790 desinit A 796 domi (mi) Ritschl, cui hiatus

in pausa displicet 797 haec dem. cod. : trai. Pylades 801 liinc

add. (post intro) Pylades 809 alumnule Schoell : alumne cod. (v. 8) 811 Sua qu. s ac f, Camerarius familiai Bothe : afamilia cod.

�� �