Jump to content

Pagina:T. Macci Plauti Comoediae, I.djvu/512

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

V. ii T. MACCI PLAVTI

60 sane hoc non in mentem uenit dudum, ut ubi (sit dicerem). 900 Ch. dic igitur, ubi illa est ? Ev. in nostris aedibiis. Ch.

aedis probas, si tu uera dicis, pulchre aedificatas arbitro. sed quid dgo istuc credam ? uidisti an de audito nuntias ? Ev. egomet uidi. Ch. quis eam adduxit ad uos, inque.

Ev. (tu) rogas ? 65 Ch. uera dicis. Ev. nil, Charine, te quidem quicquam 905

pudet. quid tua refert qui cum istac uenerit ? Ch. dum istic siet. Ev. est profecto. Ch. opta ergo ob istunc nuntium quid

uis tibi. Ev. quid si optabo ? Ch. deos orato ut eius faciant copiam. Ev. derides. Ch. seruata res est demum, si illam uidero. 70 sed quin ornatum hunc reicio? heus ! aliquis actutum huc 910

foras exite, illinc pallium mi ecferte. Ev. em, nunc tu mihi places. Ch. optume aduenis, puere, cape chlamydem atque istic sta

ilico, ut, si haec non sint uera, inceptum hoc itiner perficere ex-

sequar. Ev. non mihi credis? Ch. omnia equidem credo quae

dicis mihi. 75 sed quin intro ducis me ad eam, ut uideam? Ev. paullisper 915

mane.

900 ut ob (Pc ) vel ut tibi ( B) cod. : ut ubi sit dicerem Leo \ ut oblitus fui Ribbeck 901 vel aedibust 903 qui Fylades uidistis cod. : -tin Ital. an de Cawerarius : ante cod. nuntias Ital. :

inotias cod. 904 inque (ita Schoell) Ev. tu (velqm) scripsi : Ev. inique cod. : Ev. <i) inique Nencini 905 post 906 collocat Leo 906 tua

Ital. : ima (ama B) cod. : amabo Nencini istuc sit cod. 907 istuc cod. 908 faciat copia cod. 909 illam uidero Ital. : illa uideorcorf. 910 aliquis[est] cod. : est del. Pylades hunc cod. 911 vel illim tu mihi [ut] cod. : ut del. Acidalius 912 aduenis Acidalius : adue-

v niens cod. (pro -neis ?) atque [haec] istinc sat cod. (ii. 7):

haec del. Bothe, istic sta Camerarius -{isti asta Seyffert) 913 itinere

cod. 914 quae dicis Ital. : quia edicis cod. tibi B,fort. recte

�� �