Jump to content

Pagina:T. Macci Plauti Comoediae, I.djvu/518

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

V. iv T. MACCI PLAVTI MERCATOR

Ev. quid istuc est ? Ly. suam quisque homo rem meminit.

responde mihi :

certon scis non suscensere mihi tuam matrem ? Ev. scio.

Ly. uide. Ev. mea fide. Ly. satis habeo. id quaeso hercle,

etiam uide.

Ev. non mihi credis ? Ly. immo credo, sed tamen metuo

miser. 55 De. eamus intro. Ev. immo dicamus senibus legem censeo 1015

priu' quam abeamus, qua se lege teneant contentique sint.

annos gnatus sexaginta qui erit, si quem scibimus

si maritum siue hercle adeo caelibem scortarier,

ciim eo nos hic lege agemus : inscitum arbitrabimur 60 et per nos quidem hercle egebit qui suom prodegerit. 1020

neu quisquam posthac prohibeto adulescentem filium

quin amet et scortum ducat, quod bono fiat modo ;

siquis prohibuerit, plus perdet clam (qua)si praehibuerit

palam.

haec adeo | uti ex hac nocte primum lex teneat senes. 65 bene ualete ; atque, adulescentes, haec si uobis lex placet, 1025

ob senum hercle industriam uos aequom est clare plaudere.

1013 uideo me fide cod. : corr. Ribbeck id] sed Ritschl 1017 Ly. annos cod. ut vid. 1018 si Brix : seu cod., contra morem

Plautinum 1019 hac Bothe 1021 -filiacod. 1023 quam (qua)

add. Camerarius prohibuerit cod. 1024 vel ut {ita cod.) : uolo

Ussing

�� �