Jump to content

Pagina:T. Macci Plauti Comoediae, I.djvu/55

E Wikisource
Haec pagina emendata est

ita dis est placitum, uoluptatem ut maeror comes consequatur:[1] 635
quin incommodi plus malique ilico adsit, boni si optigit quid.
nam ego id nunc experior domo atque ipsa de me scio, quoi uoluptas
parumper datast, dum uiri [mei] mi potestas uidendi fuit[2]
noctem unam modo; atque is repente abiit a mé hinc ante lucem. [3]
sola hic mi nunc uideor, quia ille hinc abest quém ego amo praeter omnis. 640
plus aegri ex abitu uiri, quam ex aduentu uoluptati’ cepi.

sed hoc me beat 641a

saltem, quom perduellis uicit et domum laudis compos reuenit:[4]

id solacio est.
apsit, dum modo laude parta

domum recipiat se; feram et perferam usque 645

abitum eiius animo forti atque offirmato, id modo si mercedis[5]

datur mi, ut meus uictor uir belli clueat.
satis mi esse ducam.[6]
uirtus praemium est optumum;

uirtus omnibus rebus anteit profecto:

libertas, salus, uita, res et parentes, patria et prognati 650

tutantur, seruantur :

uirtus omnia in sese habet, omnia adsunt

bona quem penest uirtus.

Am. edepol me uxori exoptatum credo aduenturum domum,
quae me amat, quam contra amo, praesertim re gesta bene, 655
uictis hostibus: quos nemo posse superari ratust,
eos auspicio meo atque [in]ductu primo coetu uicimus.[7]

  1. 635 diuis Leo: vix deis (dĭis)
  2. 638 mei delevi
  3. 639 vel med
  4. 642 quom Pareus quam cod. vel Sed hoc me beat saltem quom perdüellis | Vicit et etc.
  5. 646 mercedes (i. e. -is) cod.
  6. 647 vel sati’ mihi (mi)
  7. 657 vel ac ductu Ital. : inductu (? pro id-; i.3) vel coitu