Hoc agite sultis, spectatores, nunciam,
quae quidem mihi atque uobis res uortat bene
gregique huic et dominis atque conductoribus.[1]
face nunciam tu, praeco, omnem auritum poplum.[2]
age nunc reside, caue modo ne gratiis.
nunc quid processerim huc et quid mi uoluerim
dicam : ut sciretis nomen huiius fabulae;
nam quod ad argumentum attinet, sane breuest.
nunc quod me dixi uelle uobis dicere
dicam : huic nomen graece Onagost fabuiae;[3]
Demophilus scripsit, Maccus uortit barbare; [4]
Asinariam uolt esse, si per uos licet.
inest lepos ludusque in hac comoedia,
ridicula res est. date benigne operam mihi
ut uos, ut alias, pariter nunc Mars adiuuet.[5]
LI. Sicut tuom uis unicum gnatum tuae
superesse uitae sospitem et superstitem,
ita ted optestor per senectutem tuam
perque illam quam tu metuis uxorem tuam,
si quid med erga | hodie falsum dixeris,[6]
ut tibi superstes uxor aetatem siet
atque illa uiua uiuos ut pestem oppetas.