ASINARIA I. i
demiror quid sit et quo euadat sum in metu. 35
De. equidem scio iam filius quod amet meus
istanc meretricem e proxumo Philaenium.
estne hoc ut dico, Libane ? Li. rectam instas uiam. 55 ea res est. sed eum morbus inuasit grauis.
De. quid morbi est ? Li. quia non suppetunt dictis data. 40
De. tune es adiutor nunc amanti filio ?
Li. sum uero, et alter noster est Leonida.
De. bene hercle facitis et a me initis gratiam. 60 uerum meam uxorem, Libane, nescis quali' sit ?
Li. tu primus sentis, nos tamen in pretio sumus. 45
De. fateor eam esse inportunam atque incommodam.
Li. posterius istuc dicis quam credo tibi.
De. omnes parentes, Libane, liberis suis, 65 qui mi auscultabunt, facient tobsequellamt
quipp' qui mage amico utantur gnato et beneuolo. 50
atque ego me id facere studeo, uolo amari a meis ;
uolo me patris mei similem, qui caussa mea
nauclerico ipse ornatu per fallaciam 70 quam amabam abduxit ab lenone mulierem ;
neque puduit eum id aetatis sycophantias 55
struere et beneficiis me emere gnatum suom sibi.
eos me decretumst persequi mores patris.
nam me hodie orauit Argyrippus filius 75 uti sibi amanti facerem argenti copiam ;
et id ego percupio opsequi gnato meo : 60
uolo amari tobsecutumt illius, uolo amet me patrem.
51 postv. 83 (ii. 6 ; p. 102) 52 et hoc loco e.xstat et adhaeret versui 51 post v. 83 (ibi iam scio) fort. quid amat Lorenz 59 et del.
Fleckeisen 60 siet cod. scis qualis siet Bothe 64 liberis suis
suspectum 65 vel mihi testatur obsequellam Nonius 215 (cf
Arch. Lat. Lex. 12, 592) : obsequentiam edd. 67 amare cod. (corr.
B) (pro amarei ?) 69 nauclerico Camerarius : nauderio cod.
72 mee me (corr. mea) re cod. (corr. P E ) 76 et id e. perc.] ego
sane cupio codd. Nonii 454 () pro ego s. c. id) 77 aniari codd.
Nonii 501 (s. v. ' genet. pro dativo ') : amori cod. obsecutam codd.
Nonii(a.pro u) : obsequium Hermann : fort. ob 6ps£quium (-cuium)
�� �