Pagina:T. Macci Plauti Comoediae, I.djvu/87

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

ASINARIA I. iii

remigio ueloque quantum poteris festina et fuge : 5

quam magi' te in altum capessis, tam aestus te in portum

refert. Arg. ego pol istum portitorem priuabo portorio ; 160 ego te dehinc ut merita es de me et mea re tractare exsequar, quom tu med ut meritus sum non tractas (quom)que eicis

domo. Cl. magis istuc percipimus lingua dici quam factis fore. 10 Arg. solus solitudine ego ted atque ab egestate apstuli ; solus si ductem, referre gratiam numquam potes. 165 Cl. solus ductato, si semper solus quae poscam dabis ; semper tibi promissum habeto hac lege, dum superes datis. Arg. qui modus dandi ? nam numquam tu quidem expleri 15

potes ; modo quom accepisti, hau multo post aliquid quod poscas

paras. Cl. quid modist ductando, amando? numquamne expleri

potes ? 170 modo remisisti, continuo iam ut remittam ad te rogas.

Arg. dedi equidem quod mecum egisti. Cl. et tibi ego

misi mulierem : par pari datum hostimentumst, opera pro pecunia. 20

Arg. male agis mecum. Cl. quid me accusas, si facio

officium meum ? nam neque fictum usquamst neque pictum neque scriptum

in poematis 175 ubi lena bene agat cum quiquam amante quae frugi esse

uolt. Arg. mihi quidem te parcere aequomst tandem, ut tibi

durem diu.

158 quo magis (om. tam) codd. Nonii 247, 266,381 161 quomque Skittsch : quae (vel que) cod. : atque Lachmann : quae me Flcckeisen 167 modust alii 168 quom Pylades : quod cod. 172 hosti-

mentum datum est codd. Nonii 3 et (om. est) 529 174 nec fictum

umquamst neque (nec) pictum (dictum) codd. Nonii 493 ^309 : neque usquam pictum cod. (iii. 1)

�� �