Jump to content

Pagina:T. Macci Plauti Comoediae, I.djvu/9

E Wikisource
Haec pagina emendata est

PRAEFATIO

Ivssvs a Delegatis Preli Clarendoniani textum fabularum Plautinarum edendum curare ab optimo codicum testimonio quam proxime remotum, orthographia quantum fieri posset eadem et adnotatione quam brevissima instructum, hanc mihi legem statui ut in consensu (AP) Ambrosiani codicis (A) cum Palatina quam vocant recensione (P) optimum illud testimonium quaererem, a quo nunquam fere discederem, nisi mihi persuasissem in eundem errorem et hunc et illum scribam incidisse. In adnotatione autem conscribenda illud mihi proposui ut, siquam alterutrius recensionis le- ctionem aut siquam vel scribarum vel doctorum virorum coniecturam veri similem reiecissem, ea in ima paginae margine locum haberet. Nec vero necesse habui omnium codicum, ne praecipuorum quidem, qui adhuc recensionem Palatinam exhibent singulas enumerare lectiones ; eo enim provecta est eorum codicum investigatio ut cum archetypis libris potius qui perierunt quam cum ipsis qui extant sit agendum. Quos quidem archetypos libros per octo fabulas priores (Amph. Asin. Aul. Capt. Curc. Cas. Cist. Epid.) his siglis denotavi :

PE, librum unde derivati sunt E (cod. Ambrosianus I 257 inf., saec. xii exeuntis, qui continet omnes octo) ; V (cod. Leidensis Vossianus Q 30, saec. xii ineuntis, qui continet easdem, omissis Amph., Asin., Aul. 1-189, Epid. 245-fin.), necnon duo e depravato exemplari (PJ) descripti codices[1] (cod. Londinensis musei Britannici Reg. 15 C XI, saec. xii ineuntis, qui continet omnes octo), O (fragmentum Otto-

iii a 2

  1. Etiam correctiones (V2) in codice V ex hoc fonte provenerunt.