Pagina:T. Macci Plauti Comoediae, II.djvu/120

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est


II. ii T. MACCI PLAVTI

Tr. edepol, Neptune, peccauisti largiter

qui occasionem hanc amisisti tam bonam. lo Th. triennio post Aegypto aduenio domum ; 440

credo exspectatus ueniam familiaribus.

Tr. nimio edepol ille potuit exspectatior

uenire qui te nuntiaret mortuom.

Th. sed quid hoc ? occlusa ianua est interdius. 15 pultabo. heus, ecquis tistt? aperitin fores? 445

Tr. quis homo est qui nostras aedis accessit prope ?

Th. meu' seruos hicquidem est Tranio. Tr. o Theopro-

pides^

ere, salue, saluom te aduenisse gaudeo.

usquin ualuisti ? Th. usque, ut uides. Tr. factum optume. 20 Th. quid uos ? insanin estis ? Tr. quidum ? Th. sic, quia 450

foris ambulatis, natus nemo in aedibus

seruat neque qui recludat neque [qui] respondeat.

pultando [pedibusj paene confregi hasce ambas (fores).

Tr. eho an tu tetigisti has aedis ? Th. qur non tangerem ? 454-5 25 quin pultando, inquam, paene confregi fores.

Tr. tetigistin ? Th. tetigi, inquam, et pultaui. Tr. uah !

Th. quid est ?

Tr. male hercle factum. Th. quid est negoti? Tr. non

potest

dici quam indignum facinus fecisti et malum.

Th. quid iam ? Tr. fuge, opsecro, atque apscede ab aedibus. 460 30 fuge huc, fuge ad me propius. tetigistin fores ?

Th. quo modo pultare potui, si non tangerem ?

Tr. occidisti hercle — Th. quem mortalem ? Tr. omnis tuos.

Th. di te deaeque omnes faxint cum istoc omine —

Tr. metuo te atque istos expiare ut possies. 465

445 ist] intust Leo : hic est Schoell istas aperit fores B- 448 galue cod. {corr. E^-) 449 usque inualuisti cod. 452 quis cod. {corr. B'-) : del. Boihe 453 pedibus del. Botlie ambas] vi.v ianuas

foris add. Ritschl 454, 455 tu Ital. : tute cod. (? i.e. tut') 464

axint cod. {corr. B'-)

�� �