Pagina:T. Macci Plauti Comoediae, II.djvu/214

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

I. i T. MACCI PLAVTI

neque id unde ecficiat habet : ubi in ius uenerit, 185

addicet praetor familiam totam tibi.

ita decipiemus fouea lenonem Lycum. 60 Ag. placetconsilium. Mi. immo etiam, ubi expoliuero,

magis hoc tum demum dices : nunc etiam rudest.

Ag. ego in aedem Veneris eo, nisi quid uis, Milphio. 190

Aphrodisia hodie sunt. Mi. scio. Ag. oculos uolo

meos delectare munditiis meretriciis. 65 Mi. hoc primum agamus quod consilium cepimus.

abeamus intro, ut Collybiscum uilicum

hanc perdoceamus ut ferat fallaciam. 195

Ag. quamquam Cupido in corde uorsatur, tamen

tibi auscultabo. — Mi. faciam ut facto gaudeas. 70 inest amoris macula huic homini in pectore,

sine damno magno quae elui ne utiquam potest.

itaque hic scelestus est homo leno Lycus, 200

quoi iam infortuni intenta ballistast probe^

quam ego hau multo post mittam e ballistario. 75 sed Adelphasium eccam e\it atque Anterastilis.

haec est prior quae meum erum dementem facit.

sed euocabo. heus, i foras, Agorastocles, 205

si uis uidere ludos iucundissumos.

Ag. quid istiic tumultist, Milphio? Mi. em amores tuos, 80 si uis .spectare. Ag. o multa tibi di dent bona,

quom hoc mi optulisti tam lepidum spectaculum !

ii Adelphasivm Anterastilis Ancilla MiLPHio Agorastocles

Ade. Negoti sibi qui uolet uim parare, 210

nauem et muUerem, haec duo comparato. nam nullae magis res duae plus negoti habent, forte si occeperis exornare,

203 exit eccam Caiueranits. ciiie-x.it (fisp/irrf 211 (sibi) diio

Pylades, Speiigel

�� �