Pagina:T. Macci Plauti Comoediae, II.djvu/257

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

POENVLVS V. iu

Ao. quid illi locuti sunt inter se ? dic mihi.

Ha. matrem hic salutat suam, haec aiitem hunc filium. 25

1 145 tace atque parce muliebri supellectili.

Ag. quae east supellex? Ha. clarus clamor. Ao. sine

modo.

Ha. tu abduc hosce intro et una nutricem semul

iube hanc abire hinc ad te. Ag. fac quod imperat.

Mi. sed quis illas tibi monstrabit? Ag. ego doctissume. 30 1150 Mi. abeo igitur. Ag. facias modo quam memores mauelim.

patruo aduenienti cena curetur uolo.

Mi. lachanna uos, quos ego iam detrudam ad molas,

ind' porro ad puteum atque ad robustum codicem.

ego faxo hospitium hoc leniter laudabitis. — 35

1155 Ag. audin tu, patrue ? dico, ne dictum neges :

tuam mihi maiorem filiam despondeas.

Ha. pactam rem habeto. Ag. spondesne igitur ? Ha.

spondeo.

Ag. mi patrue, salue. nam nunc es plane meus.

nunc demum ego cum illa fabulabor libere. 40

II 60 nunc, patrue, si uis tuas uidere filias,

me sequere. Ha. iamdudum equidem cupio et te sequor.

Ag. quid si eamus illis obuiam ? Ha. at ne interuias

praeterbitamus metuo. magne luppiter,

restitue certas mi ex incertis nunc opes. . 45

1165 Ag. egoquidem meos amores mecum confido fore.

sed eccas uideo ipsas. Ha. haecin meae sunt filiae ?

quantae e quantillis iam sunt factae ! Ag. scin quid est ?

Thraecae sunt : in celonem sustolli solent.

1143 'si'nt A 1 146 suppelle P sine modo Hamioni continnat P 1147 w/ abduce 11 48 hanc abire liinc] abire hanc P 1152

lachanna A : lachanam P 1153 ad puteum] apud eum P H59

quom P an/iqua/orniaj 1162 illi P 1 ?/)ro illisce) interuiis -(4

1163 praeterbita P 1165 amores meos Pylades, nt versus ianibicus

fiat 1167 e] te A 1168 (in celyonem A : celumne (cae-)

P {cf. Anter. Journ. Phil. 21, 37) tragicae sunt ; in calones

sustolli solent Leo sustolli solem (-ni PCD^ p

�� �