Pagina:T. Macci Plauti Comoediae, II.djvu/441

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

STICHVS IV. ii

numquam edepol me uiuom quisquam in crastinum inspiciet

diem ; nam mihi iam intus potione iuncea onerabo gulam 640 neque ego hoc committam ut me esse homines mortuom

dicant fame. —

��ACTVS V

S T I C H V s V. i

More hoc fit atque stulte mea sententia : si quem hominem exspectant, eum solent prouisere ; qui I hercle illa caussa ocius nihilo uenit. idem ego nunc facio, qui prouiso Sagarinum, 645 qui nihilo citius ueniet tamen hac gratia. 5

iam hercle ego decumbam solus, si ille huc non uenit. cadum modo hinc a me huc cum uino transferam, postidea accumbam. quasi nix tabescit dies. —

Sangarinvs Stichvs ii

Sa. Saluete, Athenae, quae nutrices Graeciae,

650 (te), terra erihs patria, te uideo lubens.

sed amica mea et conserua quid agat Stephanium curaest, ut ualeat. nam Sticho mandaueram salutem ut nuntiaret atque ei ut diceret 5

me hodie uenturum, ut cenam coqueret temperi.

655 sed Stichus est hicquidem. Sti. fecisti, ere, facetias, quom hoc donauisti dono tuom seruom Stichum. pro di inmortales ! quot ego uoluptates fero,

639 uincea iita BD\ D^Ovidio onerado A 640 me esse

omnes mortuum A : homines mortuum me P 641 stutte (5)

vel stuite est uitae PCD^ p g^^ nihilotius P 644 Sangari-

num codd. (cori: D) : an Sangarum f 648-81 deftcit A 648

postidea Ritschl : postea cod. quasi nix Bothe : quasenex cod.

650 te addidi: {o) terra Lainbinns

�� �