Pagina:T. Macci Plauti Comoediae, II.djvu/484

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

III. iii T. MACCI PLAVTI

[sed quom opsignatas attulerit epistulas] 788»

nonne arbitraris eum adulescentem anuli

paterni signum nosse ? Me. etiam tu taces ? 790

sescentae ad eam rem caussae possunt conligi : 65 illiim quem habuit perdidit, [alium post] fecit nouom.

iam si opsignatas non feret, dici hoc potest,

apud portitorem eas resignatas sibi

inspectasque esse. in huiusmodi negotio 795

diem sermone terere segnities merast : 70 quamuis sermones possunt longi texier.

abi ad thensaurum iam confestim clanculum,

seruos, ancillas amoue. atque audin ? Ca. quid est ?

Me. uxorem quoque eampse hanc rem uti celes face, 800

nam pol tacere numquam quicquamst quod queat. 75 quid nunc stas ? quin tu hinc amoues et te moues ?

aperi, deprome inde auri ad hanc rem quod sat est,

continuo operito denuo ; sed clanculum,

sicut praecepi ; cunctos exturba aedibus, S05

Ca. ita faciam. Me. at enim nimi' longo sermone utimur, 80 diem conficimus quod iam properatost opus.

nihil est de signo quod uereare ; me uide :

lepida illast caussa, ut commemoraui, dicere

apud portitores esse inspectas. denique 810

diei tempus non uides ? quid ilkim putas, 85 natura illa atque ingenio ? iam dudum ebriust.

quiduis probarc poterit ; tum, quod maxumist,

adferre, non petere hic se dicet. Ca. iam sat est.

788* relraclalori aacridi/ Ritsclil, cui attulerlt vix Plaiifinttm vidctttr 789 eum] tum Botlie 790 vel nouisse 792 alium post

seclusi ijuttrii. Pliil. 26, 297") 794 portitores Valla 796 ser-

monem terrere cod. ' vcrsits fortasse dittograpliia sequciitis' Leo

798 abi ad thensaurum Camerariiis : tibi athenas aurum cod. 800

Moxorem B {pro ucx-) 802 hunc a. PCD 805 precepit cod.

807 quom iam /VrcMAT» : quidiam ? Laiigc 808 quod //fl/. : ofiO cod. 809 est illa (ille B'\ cod. : trai. Rcis, nam ill' vi.x ferendttni : fort. est ca.{cf.ad Rnd.zig) 813 probari ei /?;ViT/// mRy.mx\\\ms\. Merttla 814 hinc Fleckeiscn

�� �