Pagina:T. Macci Plauti Comoediae, II.djvu/511

E Wikisource
Haec pagina emendata et bis lecta est

Babyloniensem militem. is nunc dicitur
uenturus peregre ; eo nunc commenta est dolum : 85
peperisse simulat sese, ut me extrudat foras ;[1]
eum esse simulat militem puero patrem ;[2][3]
atque ut cum solo pergraecetur militi,[4]
†eum isti suppositum puerum opus† pessumae.[5] 88a
mihi uerba retur dare se ? án me censuit[6]
celare se potesse, grauida si foret ? 90
nam ego Lemno aduenio Athenas nudiustertius,[7]
legatus quo hinc cum publico imperio fui.[8]
sed haec quidem eiius Astaphium est ancillula ;[9]
cum ea quoque etiam mihi fuit commercium.[10]

Astaphivm   Diniarchvs
 ii


As. Ad fores auscultate atque adseruate aedis,[11][12] 95
nequis aduentor grauior abaetat quam adueniat,[13]
neu, qui manus attulerit sterilis intro ad nos,[14]
grauidas foras exportet. noui ego hominum mores ;[15]
ita nunc adulescentes morati sunt : quinei aut
senei adueniunt ad scorta congerrones ;[16] 100
consulta sunt consilia : quando intro aduenerunt,[17]

  1. 86 Reperisse cod. (R pro P)
  2. 87 post 88 colloc. Dousa
  3. 87 cum esse simulant cod. : corr. Ital.   puerum B
  4. 88 peregre getur cod. (G pro C)
  5. 88a Eo Ital.   opinor Dombart, cui ‘opus est illam rem’ (Nonius 482) displicet
  6. 89 vel sese   ame cod. (? pro āme, i.e. an me)
  7. 91 adueni Geppert, Mikkelsen (Nord. Tidskr. Fil. 1897, p. 97)
  8. 92 quo hinc Bothe : hinc quod cod. (cf. ad Trin. 628)
  9. 93 sed haec quibus (B pro D) melius (pro -m eiius) est a. est a. cod. : corr. Seyffert vel Astaphiumst
  10. 94 c. ea Ital. : c. ergo cod. : eam erga Seyffert
  11. 95-8 adfert Priscianus de metr. Terent. 18, Plautum eodem metro usum esse dicens quo usus sit Terentius in Andria (iii. 2.), scilicet ‘trochaico mixto vel confuso cum iambico’
  12. 95 adseruate codd. Prisciani : adseruas cod.
  13. 96 nequi Hermann   abeat PCD, codd. Prisc.   qua B
  14. 97 quis codd. Prisc.   intero Schoell
  15. 98 exportet codd. Prisc. : exortet cod.
  16. 100 seni (-nei) Schneider : senec cod.
  17. 101 consilio codd. : corr. Camerarius