Pagina:T. Macci Plauti Comoediae, II.djvu/529

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

TRVCVLENTVS II. iv

quasi pro puerpera hic procuras ? Ph. quippini, 415 ubi sine labore res geri pulchre potest ?

ad suom quemque aequom est esse quaestum callidum. 65

Di. quid me futurumst quando miles uenerit ?

relictusne aps te uiuam ? Ph. ubi illud quod uolo

habebo ab illo, facile inuenio quo modo 420 diuortium et discordiam inter nos parem :

postid ego tecum, mea uoluptas, usque ero 70

adsiduo. Di. immo hercle uero accubuo mauelim.

Ph. dis hodie sacruficare pro puero uolo,

quinto die quod fieri oportet. Di. censeo. 425 Ph. non audes aliquid dare mihi munusculum ?

Di. lucrum hercle uideor facere mihi, uoluptas mea, 75

ubi quippiam me poscis. Ph. at ego, ubi apstuli.

Di. iam faxo hic aderit. seruolum huc mittam meum.

Ph. sic facito. Di. quidquid attulerit, boni consulas. 430 Ph. ecastor munus te curaturum scio,

ut quoius me non paeniteat mittatur mihi. 80

Di. num quippiam aUud me uis ? Ph. ut quando otium ' tibi sit ad me reuisas, tu ualeas. — Di. uale.

pro di inmortales ! non amantis mulieris, 435 sed sociai unanimantis, fidentis fuit

ofificium facere quod modo haec fecit mihi, - 85

414 puerpera. Ifaf. : puern coci. procurast ro</. 415 pulcri cod. 416 sum coci. quaestum esse cocf. : trai. Acicialius : quaesitum e. Fay 419 inueniam P^d ^^i tecum Botlie : [totum] tecum coci. (iv. 3)

uoluntas cod. 423 dis Spengel : [quin] his coci. i^iv, p. 62) se-

ciDiiiir quasi uoviis verstts Adsido immo hercle uero (v. 422) (iv. 3) 424 fieri oportet Ital. : fleri optet coci. 425 aliquid (B) vei aliquod

(PCD, cod. mihi dare cod. : trai. Camcraritis, naiit dar€ ne in hoc

qtiidem versus loco fiacct ( ii. 4") munusciuilim cod. [pro munusculum

corr, .\\V) 426 facerem mihi uoluntas me[hi]ea (meheia P^^)

cod. (iv. 3) 427 posces cod. \i.e. -is ?! abstuht cod. 429

sit B attulerit 5;7.v : ait uierit f(?fi^. boni //rt/. : bona forf. 431 mittatur Btiecliclcr : mitta {pro mitta, /. c. mittatur?) cod. (mitte P^D) . mittas Canteraritis 432 me uis alium cod. : corr. Geppert 433

tu Camerarnis : t cod. [seq. Uj : et Geppert : i Seyffert, fort. recte 436 ficit cod. (facit P^^)

�� �