Pagina:The poems of Gaius Valerius Catullus - Francis Warre Cornish.djvu/84

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

68 C. Valeri Catulli Liber

LXII

Vesper adest, iuvenes, consurgite : Vesper Olympo expectata diu vix tandem lumina tollit. surgere iam tempus, iam pinguis linquere mensas ; iam veniet virgo, iam dicetur Hymenaeus.

Hymen o Hymenaee, Hymen ades o Hymenaee !

cernitis, innuptae, iuvenes ? consurgite contra ; f>

nimirum Oetaeos ostendit Xoctifer ignes.

sic certest ; viden ut perniciter exiluere ?

non temere exiluere, canent quod "'"visere par est.

I lymen o Hymenaee, Hymen ades o Hymenaee !

non facilis nobis, aequales, palma paratast ; u

aspicite, innuptae secum ut meditata requirunt. non frustra meditantur. habent memorabile quod sit nee mirum, penitus quae tota mente laborent. nos alio mentes, alio divisimus aur,-: ij

iure igitur vincemur, amat victoria curam. quare nunc animos saltern committite vestros ; dicere iam incipient, iam respondere decebit.

Hymen o Hymenaee. Hymen ades o Hymenaee!

Hespere, qui caelo fertur crudelior ignis ? qui natam possis complexu avellere matris, complexu matris retinentem avellere natam, et iuveni ardenti castam donare puellam. quid faciunt h< ipta crudelius urbe ?

Hymen o Hymenaee, Hymen ades u Hymenaee!

�� �