Pagina:The seven great hymns of the mediaeval church - 1902.djvu/132

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina emendata et bis lecta est


STABAT MATER.

JACOBUS DE BENEDICTIS.
I.

STABAT Mater doloroſa,
Juxta crucem lacrymoſa,
 Dum pendebat filius.
Cujus animam gementem,
Contriſtatam et dolentem,
 Pertranſivit gladius.

II.

O quam triſtis et afflicta,
Fuit illa benedicta
 Mater unigeniti!
Qua mœrebat et dolebat,
Pia mater, dum videbat
 Nati pœnas inclyti.