Pagina:The seven great hymns of the mediaeval church - 1902.djvu/134

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina emendata et bis lecta est


III.

Quis eſt homo qui non fleret,
Chriſti matrem ſi videret
 In tanto ſupplicio?
Quis non poſſet contriſtari
Piam matrem contemplari
 Dolentem cum filio?

IV.

Pro peccatis ſuæ gentis,
Vidit Jeſum in tormentis,
 Et flagellis ſubditum.
Vidit ſuum dulcem natum,
Morientem, deſolatum,
 Dum emiſit ſpiritum.

V.

Eia mater, fons amoris,
Me ſentire vim doloris
 Fac, ut tecum lugeam.
Fac ut ardeat cor meum,
In amando Chriſtum Deum
 Ut illi complaceam.