Pagina:The seven great hymns of the mediaeval church - 1902.djvu/136

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina emendata et bis lecta est


VI.

Sancta Mater, iſtud agas,
Crucifixi fige plagas
 Cordi meo valide.
Tui Nati vulnerati,
Tam dignati pro me pati,
 Pœnas mecum divide.

VII.

Fac me vere tecum flere,
Crucifixo condolere,
 Donec ego vixero.
Juxta crucem tecum ſtare,
Et tibi me ſociare
 In planctu deſidero.

VIII.

Virgo virginum præclara,
Mihi jam non ſis amara;
 Fac me tecum plangere.
Fac ut portem Chriſti mortem
Paſſionis fac conſortem,
 Et plagas recolere.