Pagina:The seven great hymns of the mediaeval church - 1902.djvu/138

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina emendata et bis lecta est


IX.

Fac me plagis vulnerari,
Fac me cruce inebriari,
 Et cruore filii.
Inflammatus et accenſus,
Per te, Virgo, ſim defenſus,
 In die judicii.

X.

Fac me cruce cuſtodiri,
Morte Chriſti præmuniri,
 Confoveri gratia.
Quando corpus morietur,
Fac ut animæ donetur
 Paradiſi gloria.