Pagina:The seven great hymns of the mediaeval church - 1902.djvu/148

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina emendata et bis lecta est


MATER SPECIOSA.
JACOBUS DE BENEDICTIS.
I.

STABAT Mater ſpecioſa
Juxta fœnum gaudioſa,
 Dum jacebat parvulus;
Cujus animam gaudentem
Lactabundam ac ferventem
 Pertranſivit jubilus.

II.

O quam læta et beata
Fuit illa immaculata
 Mater Unigeniti!
Quæ gaudebat et ridebat,
Exultabat, cum videbat
 Nati partum inclyti.