Pagina:The seven great hymns of the mediaeval church - 1902.djvu/150

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina emendata et bis lecta est


III.

Quis jam eſt, qui non gauderet
Chriſti matrem ſi videret
 In tanto ſolatio?
Quis non poſſet collætari,
Chriſti matrem contemplari
 Ludentem cum filio?

IV.

Pro peccatis ſuæ gentis
Chriſtum vidit cum jumentis
 Et algori ſubditum;
Vidit ſuum dulcem natum
Vagientem, adoratum
 Vili diverſorio.

V.

Nato Chriſto in præſepe
Cœli cives canunt læte
 Cum immenſo gaudio;
Stabat ſenex cum puella
Non cum verbo nec loquela.
 Stupeſcentes cordibus