Pagina:The seven great hymns of the mediaeval church - 1902.djvu/152

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina emendata et bis lecta est


VI.

Eja mater, fons amoris,
Me ſentire vim ardoris,
 Fac ut tecum ſentiam!
Fac ut ardeat cor meum
In amatum Chriſtum Deum,
 Ut ſibi complaceam.

VII.

Sanſcta mater, iſtud agas,
Prone introducas plagas
 Cordi fixas valide.
Tui nati cœlo lapſi,
Jam dignati fœno naſci
 Pœnas mecum divide.

VIII.

Fac me vere congaudere,
Jeſulino cohærere
 Donec ego vixero.
In me ſiſtat ardor tui;
Puerino fac me frui
 Dum ſum in exilio.
Hunc ardorem fac communem,
Ne me facias immunem
 Ab hoc deſiderio.