Pagina:The seven great hymns of the mediaeval church - 1902.djvu/154

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina emendata et bis lecta est


IX.

Virgo virginum præclara,
Mihi jam non ſis amara;
 Fac me parvum rapere;
Fac ut pulchrum ſantem portem,
Qui naſcendo vicit mortem,
 Volens vitam tradere.

X.

Fac me tecum ſatiari,
Nato me inebriari,
 Stans inter tripudio.
Inflammatus et accenſus
Obſtupeſcit omnis ſenſus
 Tali de commercio.

XI.

Omnes ſtabulum amantes,
Et paſtores vigilantes
 Pernoctantes ſociant.
Per virtutem nati tui
Ora ut electi sui
 Ad patriam veniant.