Pagina:The seven great hymns of the mediaeval church - 1902.djvu/160

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina emendata et bis lecta est


IV.

In labore requies,
In æſtu temperies,
In fletu ſolatium.

V.

O lux beatiſſima!
Reple cordis intima,
Tuorum fidelium.

VI.

Sine tuo numine,
Nihil eſt in homine,
Nihil eſt innoxium.

VII.

Lava quod eſt ſordidum,
Riga quod eſt aridum,
Sana quod eſt ſaucium.