Pagina:The seven great hymns of the mediaeval church - 1902.djvu/172

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina emendata et bis lecta est


VEXILLA REGIS.

FORTUNATUS.
I.

VEXILLA regis prodeunt,
Fulget crucis myſterium,
Quo carne carnis conditor
Suſpenſus eſt patibulo.

II.

Quo vulneratus inſuper
Mucrone diro lanceæ,
Ut nos lavaret crimine
Manavit unda ſanguine.

III.

Impleta ſunt quæ concinit
David fideli carmine
Dicens: In nationibus
Regnavit a ligno Deus.