Pagina:The seven great hymns of the mediaeval church - 1902.djvu/174

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina emendata et bis lecta est


IV.

Arbor decora et fulgida,
Ornata regis purpura,
Electa digno ſtipite
Tam ſancta membra tangere.

V.

Beata cujus brachiis
Pretium pependit ſæculi,
Statera facta ſæculi
Prædamque tulit tartaris.

VI.

O crux ave, ſpes unica!
Hoc paſſionis tempora,
Auge piis inſtitiam
Reiſque dona veniam.

VII.

Te ſumma Deus Trinitas
Collaudet omnis ſpiritus
Quas per crucis myſterium
Salvas, rege per ſæcula.