Pagina:The seven great hymns of the mediaeval church - 1902.djvu/60

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina emendata et bis lecta est


HORA NOVISSIMA.

BERNARD OF CLUNI.

HORA noviſſma, tempora peſſima ſunt, vigilemus.
Ecce minaciter imminet arbiter ille ſupremus.
Imminet, imminet et mala terminet, æqua coronet,
Recta remuneret, anxia liberet, æthera donet,
Auferat aſpera duraque pondera mentes onuſtæ,
Sobria muniat, improba puniat, utraque juſte.

* * * * *

Hic breve vivitur, hic breve plangitur, hic breve fletur;
Non breve vivere, non breve plangere retribuetur;
O retributio! ſtat brevis actio, vita perennis;
O retributio! cœlica manſio ſtat lue plenis;
Quid datur et quibus? æther egentibus et cruce dignis,
Sidera vermibus, optima fontibus, aſtra malignis.