Pagina:The seven great hymns of the mediaeval church - 1902.djvu/86

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina emendata et bis lecta est


I.
THOMAS DE CELANO

Die Iræ, dies illa, dies tribulationis et anguſtiæ, dies calamitatis et miſeriæ, dies tenebrarum et caliginis, die nebulæ et turbinis, dies tubæ et clangoris ſuper civitatis munitas, et ſuper angulos excelſos!—Sophonia, i. 15, 16.

I.

DIES IRÆ, DIES ILLA!
Solvet ſæclum in favillâ,
Teſte David cum Sybillâ.

II.

Quantus tremor eſt futurus,
Quando Judex eſt venturus,
Cuncta ſtricte diſcuſſurus.

III.

Tuba mirum ſpargens ſonum
Per ſepulcra regionum,
Coget omens ante thronum.