Pagina:The seven great hymns of the mediaeval church - 1902.djvu/88

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina emendata et bis lecta est


IV.

Mors ſtupebit, et natura,
Quum reſurget creatura,
Judicanti reſponſura.

V.

Liber ſcriptus proferetur,
In quo totum continetur,
Unde mundus judicetur.

VI.

Judex ergo cum ſedebit,
Quidquid latet, apparebit:
Nil inultum remanebit.

VII.

Quid ſum, miſer! tunc dicturus,
Quem patronum rogaturus,
Quum vix juſtus ſit ſecurus?