Jump to content

Pagina:Thomae Vallaurii Epitome historiae Romanae.djvu/108

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

102 HISTORIAE ROMANAE

imperator, qui in desertores saevire debuerat, desertor exercitus sui factus est.

Proximo deinde anno persecutus Caesar reginam Antoniumque Alexandriam, ultimam bellis civilibus manum imposuit. Antonius se ipse interemit; Cleopatra frustrata custodes, illata[1] aspide, eius morsu, expers muliebris metus, spiritum reddidit. Octavius autem, posito triumviri nomine, consulem se ferens, et ad tuendam plebem tribunicio iure contentus, a senatu Augustus est cognominatus. Ubi vero militem donis, populum annona, cunctos dulcedine otii pellexit, insurgere[2] paullatim, muifia senatus, magistratuum, legum in se trahere, nullo adversante; quum ferocissimi per acies aut proscriptiones cecidissent, caeteri nobilium, quanto quis servitio promptior, opibus et honoribus extolleretur, ac novis ex rebus aucti, tuta et praesentia, quam vetera et periculosa mallent. Neque provinciae illum rerum statum abnuebant, suspecto senatus populique imperio, ob certamina potentium et avaritiam magistratuum, invalido legum auxilio, quae vi, ambitu, postremo pecunia turbabantur.

Itaque verso civitatis statu, nihil usquam prisci et integri moris. Omnes, exuta aequalitate, iussa Principis aspectare; nulla in praesens formidine, dum Augustus aetate validus seque et domum et pacem sustentavit. Postquam provecta iam senectus, et aegro corpore fatigabatur, aderatque finis et spes novae, pauci bona libertatis incassum

disserere; plures bellum pavescere, alii cupere; pars

  1. Supp. in carcerem
  2. Supp. coepit.