106 HISTORIAE ROMANAE
imperii quartodecimo; eiusque mors celata est, donec circa successorem omnia ordinarentur.
Nerone, Domitii Aenobarbi filio imperium adepto, Agrippina mater cunctis malae dominationis cupidinibus flagrabat, ibaturque in caedes, nisi Afranius Burrus et Annaeus Seneca obviam issent. Hi rectores imperatoriae iuventae, et concordes, diversa arte ex aequo pollebant; se invicem iuvantes, quo facilius lubricam Principis aetatem retinerent. Itaque novus Neronis principatus quinquennio tolerabilis visus. Postquam vero matrem, Octaviam et Poppaeam uxores e medio sustulit, nullus iam neronianae crudelitati aut libidini modus fuit. Tunc Galba in Hispania imperium corripuit. Quem ubi Nero adventantem audivit, simulque intellexit, se a senatu hostem iudicatum, e palalio fugiens, in suburbano liberti sui semet gladio transfixit, anno aetatis secundo et trigesimo, quum inciperasset annos quatuordecim.
Progenies Caesarum in Nerone defecit; cui tres successere Imperatores a legionibus electi. Et primus quidem Servius Sulpicius Galba, vir haud dubie nobilissimus, magnaque et vetere prosapia. Qui tamen ad severitatem et avaritiam propensior, universis prope ordinibus offensis, et praecipua flagrans apud milites invidia, trucidatus est imperii mense septimo. Deinde Otho Salvius, materno genere nobilior quam paterno; qui vita omni turpis, quinto et nonagesimo imperii die se ipsum interemit. Tum Aulus Vitellius, qui nomen locumque inter primores, nulla sua industria, sed cuncta, patris claritudine, adeptus, ingluvie et voracitate praesertim famosus, ingestis vulneribus